Index
A -- B -- C -- D -- E -- F -- G -- H -- I -- J -- K -- L -- M -- N -- O -- P -- Q -- R -- S -- T -- U -- V -- W -- X -- Y -- Z


Tapinosi et meiosi hyperboles sunt falsae humilitatis et verae superbiae.

TARGUM - versio - versio biblica aramaica, secundum hebraicum textum.
Nota: la tanac (tora - nebiim - ketubim = lex, prophetae, scripta) in synagoga, post hebraicam lectionem vertebantur cum glossis, declarationibus, parafrasibus in sermonem vulgarem, fere decem saecula, ut midrash. Est ergo testimonium receptionis ex parte doctorum sive hebraeorum sive christianorum, ut Origenee, Hieronymus, Efrem. At Esdras, Neemias et Daniel, omittuntur. Particulae Lev 16 et Job 17-42 in Qumrân testantur viguisse saec. I a.Ch.n.

tautologia declarat idem verbum sensibus aliis: mulier est mulier. Item verbum eodem verbo: virtus est virtus fortitudinis.

thesis - quaestio declaranda

TITULI genus litterarium pro martyribus vel confessoribus quoque falso creditis, properea unus sanctae Ceciliae manet in kalendario.

TRACTATUS est expositio maiore brevitate praeditus, quam sermo, quem stantes fideles audiebant (Aug., Serm. 274: PL 38,1253).

Traductio: est versio in alium sermonem. Peculiaris cura desideratur in versionibus biblicics et liturgicis cuiusque religionis. Magni momenti facta est aevo postexilico et hellenistico Iudaeis et christianis. Etenim versio fere nihil curabat leges rhetoricas, et lex una habebatur: sententia ex sententia, verbum de verbo. Aevo quoque Alexandrino magis curabatur theologica veritas quam syntaxis et rhetorica. Verbum qudque ut sacramentum tradebatur. Romani econtra libros sacros sine glossa et mutatione lrgrbany, licet erroribus innumeris refertos.
Schola Noviomagensis iter declaravit christianorum in novitatem suae doctrinae exponendam et novum sermonem creandum.


Non est praereundum tres fuisse sermones sacros christianorum: basilikh\ glw=ssa, sermo graecus, hebraicus, latinus.
Propterea versio idem valet ac lectio primaeva, idemque finem habet declarandi theophaniam, theodramaticam, theologiam.
Sunt qui negent necessitatem utendi linguis vulgaribus in Liturgia, et loquuntur tantum de opportunutate in peculiaribus rerum adiunctis.
In lucem hi ponunt gratuitum donum Dei esse in signo sacramentali, maius quam in ratione intellectus et intellegentiae.
Pastores non desunt sinceri custodes fidelium fidei, qui mallent creare sermonem novum in evangelium novum biblice et liturgice expressum et accommodatum nostrae aetati, et cuique nationi et genti et populo.
Ecclesia animadvertit et curam habet utriusque gregis. propterea vulgares sermones laudat in ritibus liturgicis, ubi oporteat, omesque cuiusque gradus operatores pastorales hortatur ut integras tradant divitias divinae revelationis nullumque fragmentum pereat vel neglegatur incuria pastorum.
Versiones sint igitur quam fideles et integrae traditiones nuntii salutis. Splendor formae fulgeat ut vestimentum licet caducum, certe missionarium, praeco splendoris veritatis quo destinatarii feliciter imbuantur.
Ut qui semen spargit bonus agricola rhetoricam malam fugit, pompam neglegit, sermonem doctum humanae sapientiae despicit, liturgiamque loquentem per se ipsam dilucidissimam optat.
Audiantur Ecclesiae Patres potissimum Augustinus maximus de hac re magister, qui ita loquitur:
Quamvis in bonis doctoribus tanta docendi cura sit, vel esse debeat, ut verbum quod nisi obscurum sit vel ambiguum, latinum esse non potest, vulgi autem more sic dicitur ut ambiguitas obscuritasque videtur, non sic dicatur ut a doctis, sed potius ut ab indoctis dici solet.
Cur pietatis doctorem pigeat imperitis loquentem ossum potius quam os dicere?
(DC 4,10,24)
Plerumque loquendi consuetudo vulgaris utilior est significandis rebus quam integritas litterata (Ib. 2,13,14; 3,3).
Saepe et verba non latina dico ut vos intellegatis (In Ps 123,8).
Melius est reprehendant nos grammatici quam non intelligant populi (In Ps 138,20).
Vulgata quae dicitur versio a Tridentina Synodo sess. IV (8 apr. 1546), germana et unica declarata est, quod usitata fuerit tot saeculis, ideoque addhibenda in disputationibus, praedicationibus ed editionibus, quam maxime purgatis.
Nihil tamen decernitur de critico labore, neque de ceteris versionibus graecis et latinis. Prima pars datut Vulgatae, in Catholica Ecclesia adhibendae ab omnibus.
Praeterea dogmatice confirmat in ea esse substantialiter veram et certam doctrinam Ecclesiae.

Transitio: transitus ad aliud argumentum

tropos denominatio verbi pro alio, metaphorice, metonimice vel synecdoce, vel catachresi ex.c. nucleus atomi, ut nucleus quaestionis.