HERBARII peculiariter herbas medicinales illustrant.HISTORIA CHRISTIANA Acta, Passiones, hagiographica opera et chronographica, Historia ecclesiastica tripartita, Historiae adversus paganos, Historia ecclesiastica gentis Anglorum, et innumera cetera breviata, peculiarem finem et alium ac paganorum revelant. Pagani etenim gloriam terrestris imperii celebrant cum christiani redemptionem inde a creatione primi hominis et orbis tradunt, apologetica ratione contra paganos. "Quoniamque oportet per omnia paratum esse veritatis ministrum, optimum arbitratus sum compendiosum sermonem facere ad congruam sapienciam... etenim per ostensionem non vacue cogitantes sed liquidum secundum veritatem historie inquirere in brevi quae generant litem et obscurant sensum ignorantiumque possunt studeri" (Chron. Minora, I, p. 82.11-18 Frick). Excerptum de historia in codice Parisino Latino 7530, editum in Rhetores Latini Minores C. HALM, pp. 588.17-589: "historici officii sunt tria: ut veras res, ut dilucide, ut breviter exponat que adprehendimus, amputantes primum contenciones ignorantium. Compendiosus sermo esse debet quia veritatis minister competens historiam sacram, historiam hominum, historiam populi electi, enarrat: ut qui diligenter volunt et studiose historiam discere, cognoscant gentium divisiones, et patrum genealogiam, et temporum peregrinationes, et civitatum conventiones, et iudicum dispositiones, et regum tempora et prophetarum, necnon universam chronologiam a constitutione mundi usque in hodiernum diem". Historia pagana pauca requirit, christiana autem multa ex vetere et novo Testamento, quia historia sacra est. Item chronologia defendit antiquitatem, id est veritatem, fidei christianae apologetice. Hstoria humana nonnisi historia salutis est.
HOMILIA
HYMNUS
HOMOEOPTOTON: 1. similiter cadens:
2. similiter desinens: HYPALLAGES traspositio verbi ad aliud obiectum.
HYPERBATON sive transgressio, sive anastrophes, sive inversio: labitur ex oculis, nunc quoque, gutta meis. Hyperbaton seu traiectio, quemadmodum Latine appellatur (Rhet. Her. 4, 32,44) est figura, qua partes enuntiati, quae ad syntaxis rationem copulandae sunt, inter se distinguuntur. In sermone exculto ac perpolito interdum etiam ob leges versuum et numeros, a temporibus Augusti, huiusmodi figura utuntur auctores; qua in re nonnumquam eo procedunt, ut eadem figura naturali progressioni et perspicuitati orationis obniti videatur. Ab hyperbato secernenda est libera verborum collocatio (disiunctio), quae in lingua obtinet Latina; hyterbaton enim est ornamentum orationis expetitum. Est tamen fatendum Romanos ad hanc figuram, quae aetate optimos scriptores subsecuta interdum nimia fuit, propensos fuisse; cui rei documento est Petronius, qui ne in partibus quidem, quae vulgare loquendi genus referunt, ab hac abstinet figura.
1. Disiunctio antiquitus vigens: haec, quae maxime ad enclitica et pro nomina quis, qui pertinent, iam in prisca occurrit Latinitate cfr. Cat. agr. 14;,3, 'quis volet magistratus').
2. Epexegesis vulgaris: ad vulgarem loquendi consuetudinem huiusmodi pertinent disiunctiones: Cat.agr. 41,1: 'villam acdificandam si locabiæ novam a solo'. Haec epexegesis est plenior ex-' plicatio locutionis, quae iam e se ipsa plenam habet significationem. Saepe substantivum et attributum hac figura inter se dividuntur. Quo quidem in prisca Latinitate tunc tantum modo fit, cum de certis agitur definitisque locutionibus.
In Latinitate christiana exculta et in stilo Curiae Romanae haec figura item multum frequentatur.HYPERBOLES sive superlatio:
HYPOPHORA sive subiectio:
HYPOTYPOSIS - demonstratio, descriptio, evidentia - est figura quae repraesentat vivaciter eventum, ut fere praesens sit: Vides arma contra arma elata, pueros lugentes, patres fugientes, moenia cadentia.