FABULAFATICUS: loquitur tantum ut loquatur, vel prolungetur sermo: Paratus, paratus, sum...
FIGURA - schema, lumen - est ratio dicendi, quae non est proxima sermoni communi.
Figurae dictionis sunt: additio, antiphrasis, antithesis, chronographia, comparatio, concessio, coniunctio, correctio, deliberatio, derivatio, dialogismus, disiunctio, ethiopea, exclamatio, expolitio, hellipsis, hironia, hypallages, incidentia, metaphora, metonymia, occupatio, parallelismus, polyptotus, prosopographia, quadrus, reticentia, subiectio, sustentatio, synecdoches, tabulae
FIGURAE RHETORICAE - ad suavitatem et gratiam sermoni conferendam (Quint. 9.1.2). Non una est autem tradita definitio huiusmodi figurarum et troporum, quae in summa ita ordinari ac definiri possunt:
1. Figurae innixae potissimum in SONO verborum: allitteratio - iteratio eiusdem soni vel coarcevatio eorundem sonorum in initio verborum proximorum: fortuna favet fortibus, vi victa vis, veni, vidi, vici; diversitatis discordiam; in fine proximorum verborum: quam non didicimus, accepimus, legimus; adnominatio seu paronomasia - positio proxima verborum sensus vel aetymologiae eiusdem: deligere oportet quem velis diligere, mortali immortalitatem non arbitror esse contemnendam; educitur... transducitur; ingrediens... egrediens; praecessit... successit; vicerat... victus est; curo ... curem; polyptoton - ad Lydos, a Lydis; Romanis... Romanum; pallii... pallium.
2. Figurae innixae potissimum in POSITIONE verborum: anaphora - iteratio verbi in initio syntagmatum: nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? Epiphora; chiasmus - inversio ordinis verborum symmetrice: satis eloquentiae, sapientiae parum; hic fratrem, propinquum ille, alius parentes lamentari; parallelismus - eadem positio verborum in syntagmatibus: dente lupus, cornu taurus petit; hyperbaton - separatio vocis subordinatae: bonum habete animum; Galli Mercurium omnium inventorem artium ferunt; hysteron proteron - inversio notionum aliam successionem habentium: moriamur et in media arma ruamus;
3. Figurae innixae potissimum in SIGNIFICATIONE verborum; antithesis - oppositio: vita brevis, ars longa; pleonasmus - iteratio vocis expressae: postridie eius die, rursus reverti; ellipsis - omissio verbi: quanta tibi scientia! brachylogia - suppressio syntagmatum: quid me facere vis? Idem quod me vides; comparatio compendiaria - suppressio vocis in comparatione: Plauti fabulas praefero Terenti; natura hominis a reliquis animantibus differt; zeugma - tantum uni verbo perfecte aptatur: universos in contione laudat atque agit gratias; in castra impetum faciunt et diripiunt; anacoluthon - abruptio iuncturae syntacticae: tu si te dei amant agere tuam rem occasio est; hypallages - consociatio vocis subordinatae: fontium gelidae perennitates; climax - gradatio crescens vel decrescens: neque vero se populo solum, sed etiam senatui commisit, neque senatui modo, sed etiam publicis praesidiis et armis, neque his tantum, verum etiam eius potestati cui senatus totam rem publicam, omnem Italiae pubem, cuncta populi Romani arma commiserunt
4.Figurae innixae potissimum in TRANSPOSITIONE SIGNIFICATIONIS: metaphora: subintroductio vocis post suppressam comparationem: incensus ira; hyperboles - amplificatio rei significatae: procella velum adversa ferit fluctusque ad sidera tollit; metonymia - substitutio vocis: Mars (bellum); ironia - tropus quo contraria dicuntur: lupe amabilis, qui semper agnos defendis! litotes - tropus quo per formam negationis suavius aspera dicuntur: non raro - non ignorare; hoxymoron - syntagma grammaticale verborum oppositorum: summum ius, summa iniuria; hendiades - coniunctio paratactica duorum verborum: labore atque itinere (=labore itineris)
5. Figurae vivacitatis: asindeton - alius idem; femina.., vir; libertinos... subverbustos... dediticios.... rupices... scurras.,. paganos; polysyndeton - et et et et; antithesis - senium non fastigium; de mediocribus... sed nomen grande; exclamatio - utinam... ingluvie! utinam... expiata; gaude... exulta! interrogatio - testudinem... putas? quid... estis? aut... uncle saginatio? unde... immunis? unde... volsella?... quid.., nosti? revera... amiciri? Climax - gaude... exulta; oxymoron - post iniuriae beneficium; distincta confusio; fides infamis; tegendo nudavit.FORMA DOCUMENTORUM - corpus documenti, quo res, de qua agitur, continetur, textus solet appellari; pars vero exterior, id est initium et finis, dicitur protocollum, quod locutiones comprehendit, quibus documento vis authentica, quam dicunt, tribuitur.
Textus partes complectitur, quae appellantur: a) exordium, b) notificatio seu promulgatio, c) expositio seu narratio, d) dispositio, e) sanctio, f) corroboratio.
a) Exordium dicitur etiam arenga, prooemium, prologus et est quidam praeambulus nuntius, ordo et praeparamentum ad reliqua facienda. Est captatio benevolentiae: 'Exordium est oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem; quod eveniet, si eum benevolum, attentum, docilem fecerit'. Continet sententiam, etiam biblicam, proverbium. Ornamentum praevium et vis tantum moralis ac litteraria. Saepe idem fere est in documentis eiuadem generis.
b) Notificationis (promulgationis) variae sunt formulae: "Notum sit omnibus"; "Noverint universi";"Cognoscat praesens aetas et futurum"; vel "Notum esse volumus". Exordio iungitur vocibus "itaque, etenim, ideoque, quapropter" hisque similibus. c)Expositio seu narratio per dispositionem factum enuntiat, de quo fit documentum, atque res decernitur et constituitur. d)Sanctio et corroboratio documentum concludunt; sanctione ratio legitima (iuridica) tribuitur eiusque observatio praecipitur; corroboratione annuntiatur vel imperatur exsecutio, ut documentum legitime perficiatur.
Formulae sanctionis sunt aut derogantes (iuribus, legibus, privilegiis) aut praeceptivae iisque saepe poenae spirituales, si documentum quis non observat, edicuntur simulque (haud raro) praemia caelestia observantibus promittuntur. Corroboratione annuntiatur iussum datum esse documenti scribendi vel evulgandi.
Sensu lato protocollum complectitur: a) invocationem divinam, b) titulum, c) subscriptionem, d) diem, mensem, annum, e) appretiationem. Sensu arctiore tantum protocollum et cetera efficiunt eschatocollum. Haec est formula salutis dandae antiquissima: "salutem", cui verbo media aetate alia verba adiunguntur, veluti "in domino", "et intimae dilectionis affectum", 'omnemque prosperitatem'. Communis evasit: salutem et apostolicam benedictionem. In privilegiis ponitur 'ad perpetuam (aeternam) rei memoriam'; Subscriptio efficitur formula, qua fausta omina et benedictio proferuntur.