MANIERISMUS -
MARTIRIUM - martys a saeculo II christianum declarat fidem defensorem suae usque ad mortem vi infertam; confessor autem confitetur fidem virtutibus suis quin mortem ab inimicis suscipiat. Depositio episcoporum et Depositio martyrum evolutionem confirmant a cultu defunctorum ad cultum martyrum.
Acta publica referunt documenta de iudicio martyrum et sententiis in tribunali, Passiones et Martyrîa potius enarrant novissimos eorum dies et mortem, Legendae demum fictas emulant historias. Passiones aliquando aliae sunt ac Panegyrica et epicas fictiones.
Martyrium Polycarpi a. 167, velut encyclicas litteras, fideles Smirnenses mittunt Filomeliensibus, similiter ecclesiae Lugdunensis et Viennensis fidelibus Asiae et Frigiae, a. 177, velut victores pugnantes ostendunt contra hostiles mali virtutes.
Passiones Perpetuae Mariani et Iacobi, Montani et Luci, visionibus ditantur. Genus vitarum assumunt agiographicum quod cetera vicit, sive apologeticum, sive devotionale, vel politicum. Nomen quoque non semel inventum vel creatum proponitur in huiusmodi fictis historiis.MARTYROLOGIUM Nomina quisque Petri pariter Paulique requiris.
MEMBRUM sive colon:
Tu ne quaesieris | scire nefas | quem mihi quem tibi || finem...MEMORIA - mneme - ratio ac via retinendi mente sermonem.
METALEPSIS est translatio nominis per metonimiam: quem ploramus (=mortuum) vivit.
METAPHORA seu translatio est figura verbi transalta ad aliud verbum: Aternus rupes mea est; Ille vir est leo (animosus ut leo).
METONYMIA - denominatio: est tropos causae pro effectu et viceversa: vitam acquirit sudore = opere tam oneroso ut sudorem pariat (effectus pro causa); furati sunt Raphael = furati sunt picturam Raphaelis (auctor pro opere); sceptrum deposuit = potestatem amisit (symbolum pro nomine); ignorantia est sociale vulnus = homines rudi sunt vulnus sociale (abstractum pro concreto).
MIDRASH derivat ex drsh, in biblia et voluminibus Qumrânicis, significans pervestigare potissimum sensum sacrae scripturae ad litteram et vocatur peshat, simplex, communis, vel altius et iuridice et vocatur midrash halakhah (hlk, iter facere); interpretatio normativa, lex agendi contra midrash haggadah (hgd, nuntiare, enarrare) amplectens historicos vel fictos eventus ethicos mores et hortationes pias.
Commentarium midrashicum et enarrativum hebraicos fontes adhibet (targumim).
Mathaeus, scriba Christi, quinque sermones Iesu, ad mentem Torah legit velut commentarium midrashicum atque testatur inimicitiam insolubilem hebreorum et christianorum, potissimum autem hebreorum messiam expectantium et hebreorum magistros se exhibentium. Documentum est igitur stuporis et irae propter eversam Ierusalem et una nuntius messiae in tali tragoedia nationis a. 70 p.Ch.n. Theologice sumptum eius evangelium potissimum extollit foedus antiquum, et ab «esse cum transit ad «esse in» Domino Iesu, vivente inter nos et in aevum, praesens Deus, Sl~ekl~inà. Principium et forma Ecclesiae ubi duo vel tres congregantur i nomine meo ego sum in medio eorum. Commentarium novum sed fruibile.MIMUS - imitatio, licentia morum, ruditas, audacia in theatro.
«MIRABILIA» - renovatio imperii, itineraria, Graphia aureae urbis Romae, perstringunt quaedam de origine, monumentis (Mirabilia), cerimoniis curtensibus.
MOTU PROPRIO Litterae datae - inde ab Innocentio VIII (1484-1492) - aliae sunt ac Bullae et Brevia quia carent sigillo, pro quo stat Summi Pontificis subscriptio: ''Placet et ita Motu Proprio mandamus'' in initio vel in fine. Exordium (arenga, prooemium, prologus) est fere praeambulus nuntius, ordo et praeparamentum ad reliqua facienda. Eius propositum est captatio benevolentiae, prout apud antiquos: «oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dietionem; quod eveniet, si eum benevolum, attentum, docilem fecerit» (Cicero, De inventione 1, 25, 20); in 'arenga' fere semper est sententia biblica vel proverbium. Notificationis seu promulgationis formulae esse poterant obiectivae, veluti: Notum sit omnibus; Noverint universi; Pateat omnibus; Cognoscat praesens aetas et futura; vel subiectivae, auctoris nomine prolatae, sicuti: Manifestus sum ego; Notum esse volumus. Narratio atque dispositio enuntiabant factum de quo tractabatur in documento: decernebant, constituebant res. Poterat auctor ipse modo subiectivo causam pertractare, sed licebat etiam sermonem instituere tamquam de tertia persona aliquod negotium agente.
Per sanctionem et corroborationem documentum concludebatur: sanctio tribuebat documento iuridicam rationem, corroboratio imperabat exsecutionem omnium rerum quae necessaria ponebantur ad documentum legitime perficiendum. Formulae sanctionis esse poterant derogantes iuribus, legibus vel privilegiis, aut praeceptivae, per quas scilicet spiritales edicebantur poenae in eos qui documentum non observabant.
Corroboratione nuntiabatur datum esse mintium scribendi vel evulgandi documentum: hac ratione «charta firmabatur». Protocollum sensu latiore comprehendebat initium, id est titulum et invocationem divinam, atque finem documenti, eique tribuebat formam legitimam personalemque indolem. Subscriptio atque dièi ascriptio re vera constituebant eschatocollum. Quod ad protocollum attinet haec consideranda: invocationis divinae origo est antiquissima: suadetur a Paulo Apostolo (Omne quodcumque facitis, in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini lesu Christi» (Col 3, 17), cuius praeceptum ab Ioanne Chrysostomo etiam ad epistulas est translatum («Et ideo nos quoque in epistulis nomen Domini praeposuimus. Ubi fuerit nomen Domini, omnia sunt fausta et facilia; nam, si consulum nomina efficiunt ut firma sint decreta, multo magis nomen Domini» (Homilia IX in Epist. Pauli ad Col 3). Eiusmodi invocatio duplici modo fieri consuevit: aut symbolo, id est monogrammate Christi, aut verbis. Symbolum plerumque sunt litterae I C, vel crux, vel X. «Salutatio» salutans, salutata, modus salutandi in Romanorum Pontificum «Libro diurno» vocatur superscriptio. Salutis ominandae formula: Salutem in Domino, vel: omnem prosperitatem et intimae dilectionis affectum. A s. VI coepta est adhiberi formula: Salutem et Apostolicam Benedictionem», quae quidem post saeculum XI communis evasit. In privilegiis ponitur sententia: Ad perpetuam rei memoriam, quibus verbis ostenditur ecclesiasticam concessionem perpetuam esse debere; post saeculum XV eadem invenitur in Brevibus in quibus continentur decreta generalia et constitutiones. Salutatio posita in fine documenti appellatur subscriptio, cui in antiquioribus documentis pontificiis additur formula: qua fausta omina et benedictio proferuntur. Gregorius Magnus usus est sententia: Deus te incolumem custodiat. Post inducta privilegia, minutiores normae statutae sunt de subscriptione; ab aetate Paschalis papae II, ipse Summus Pontifex subscribit: Ego.... catholicae Ecclesiae episcopus (eps) scripsi (ss). Subscriptio invenitur quoque inter rotam, quae ponitur post sententiam: Ego ... Catholicae Ecclesiae Episcopus. Rotae figura constat duobus orbibus quorum minor intersecatur cruce. ''Placet et ita motu proprio mandamus''.