Index
A -- B -- C -- D -- E -- F -- G -- H -- I -- J -- K -- L -- M -- N -- O -- P -- Q -- R -- S -- T -- U -- V -- W -- X -- Y -- Z

SENTENTIA: expressio mentis forma iudiciali.

SERMO plures formas habet et plura nomina; lo/goj,, saepe homilia,, oratio, locutio, conversatio, discussio, familiare colloquium, congressus.
Satyrae Orati vocantur sermones, quia notam habent familiarem et satyricam. Alius et idem est sensus in Sacris Scriptis, cum legitur: sermonem istum proferre (Jos 2,20); significat quoque: oraculum, doctrinam, cum legimus: Fuit vir propheta potens in opere et sermone (Lc 24,19); vel: labii unius et sermonum (Gen 11,1); Sermones dierum, annales, concertatio, dia/logoj; tractatus maior expositio est altiorque sermone,
quia sermo brevior erat et populus stans intendebat (Aug., Serm. 274: PL 38,1253); enarratio est commentarium tamquam sermo dictum fidelibus.
Isidorus docet homilias ad vulgus loqui, cum tractatus sint tomi, libri, id est maiores disputationes; dialogus est conlatio duorum vel plurimorum, quem Latini sermonem dicunt; nam quos Graeci dialogos vocant, nos sermones vocamus. Tractatus igitur est unius rei multiplex expositio. Sermo alios postulat, tractatus specialiter se ipsos, verbum autem ad omnes. Commentaria sunt interpretationes iuris, Evangelii (Etym. VI,8,2-5: PL 82,237C-238B). Sermones saepe carent lemmate biblico, quod semper habent homiliae, sed sunt actus celebrationis liturgicae ut ministerium sermonis, attingens ad ministerium altaris.
Sermo publicus vel actio fidei («auto da fé») ab Inquisitione imponrbatur, ut sermo generalis de fide. Sermo interruptio celebrationis liturgicae putabatur (P. Radò, Enchiridion liturgicum I, Roma 1961, p. 334), propterea Concilio Vaticano II iubet homiliam pro sermone dicendam; sacra eloquentia rhetorice sermonem ordinabat tribus partibus praemissa introductione et sequente conclusione.
De figuris rhetoricis seu de lexeos schematibus
Sermo liturgicus nimis excultus et perpolitus perhibetur. Nonnullae leges ordinantur positive ad delectum verborum attendunt, ad eorundem collocationem in periodo (QUINT, Inst. 9,4), ad aptam et musicalem structuram ambitus seu circuitus seu periodi, et negative ad vitandum concursum vocalium et consonatum asperarum, finem monosyllabicam enuntiati cuiusque, clausulas versuum heroicorum. Sed peculiaris suavitas liturgici sermonis praesertim e figuris rhetoricis oritur et e numeris seu rythmo.
Beda de scriptura tractans schemata definit: ''Solet aliquotiens in scripturis ordo verborum causa decoris aliter quam vulgaris via dicendi habet figuratus inveniri, quod grammatici graece schema vocant, nos habitum vel formam vel figuram recte nominamus, quia per hoc quodam modo vertitur et ornatur oratio. Solet iterum tropica locutio reperiri, quae fit translata dictione a propria significatione ad non propriam similitudinem necessitatis aut ornatus gratia. Et quidem gloriantur Graeci talium se figurarum sive troporum fuisse repertores... Sancta scriptura ceteris scripturis omnibus non solum auctoritate, quia divina est, vel utilitate, quia ad vitam ducit aeternam, sed et antiquitate et ipsa praeeminet positione dicendi, ... collectis de ipsa exemplis ostendere, quia nihil huiusmodi schematum sive troporum valent praetendere saecularis eloquentiae magistri, quod non in illa praecesserit. Sunt autem multae schematum species, sed eminentiores: prolepsis, zeugma, hypozeuxis, syllepsis, anadiplosis, anaphora, epanalepsis, epizeuxis, paronomasia, schesis onomaton, paromocon, omoeoteleuton, homoeoptoton, polyptoton, hirmos, polysyndeton, dialyton'' (De schem, 1; Holm 607-8).
Ad populum apostoli loquentes imaginibus utebantur, et moniti a Christo, allegorias fingebant (AUG, Conf. 13,35,50). Dictio affectus plena videtur propria christianorum, quia perapte exprimit sensus caritatis erga Deum et homines.
Introductio - argumentum - res - figurae - conclusio in hoc THEMA, svmptvm ex genesi primo.
Fecit Deus duo magna luminaria: luminarc maius ut preesset diei, et luminare minus ut preesset nocti, et stellas. Et posuit eas in firmamento celi ut lucerent super terram.
De magnitvdine lvminarvm, et de sole et lvna ad litteram.
Fecit Deus duo magna luminaria etc.
Magna luminaria dicuntur sol et luna non solum pro quantitate luminis, sed corporis. Magnitudinis autem eorum magnum est argumentum quod omnibus hominibus equalis uidetur orbis eorum. Nam si longe positis minor et prope maior fulgeret, exiguitatis indicium esset. Luminare autem maius dicitur sol, non solum corporis quantitate, sed splendore et calore, nam totum mundum calefacit, licet uideatur quibusdam et illis precipue qui dicunt ipsum ex quinta essencia, quod non sit calidus in se, sed ex radiorum eius reuerberacione et multiplicacione calor in inferioribus generetur. Alia luminaria immenso splendore suo, ut non appareant, absorbet et abscondit. Vnde sol dicitur eo quod solus luceat, id est nullum cum eo in eodem emisperio.
Luna uero dicitur quasi luminum una, id est prima ex parte nostra, quia ceteris propinquior est terre. Cum autem Dei perfecta sint opera, uidetur quod plena sit creata luna, presertim cum in alia translacione dicatur: Fecit Deus luminare minus in inchoacione noctis. In principio autem noctis non oritur luna nisi pansilenos, id est tota rotunda, plena scilicet et perfecta; non tamen creata fuit quarta decima [die], sed in creacione sua fuit prima, in statu tamen in quo modo quarta decima nominatur. Cum igitur predicta secundum litteram pateant, iuxta spiritualem intellectum multipliciter exponuntur, secundum quod sol, luna et stelle diuersis modis in Sacris Scripturis accipiuntur.
Sol spiritvaliter mvltipliciter accipitvr. sol dicitvr Christvs, et de mvltiplici effectv hvivs solis.
Sol enim dicitur Christus qui solus lucet in seipso, alii autem splendorem habent ab eo. Sicut autem lucerna in tenebris posita lucere uidetur, sed in solis radio constituta tenebratur, sic humana iusticia diuine iusticie comparata iniusticia reputatur. De hoc sole Abbacuc ait: Eleuatus est sol et luna stetit in ordine suo, quia Christo ascendente, Ecclesia roboratur. De hoc eciam sole Bemardus ait: Lauit nos a peccatis nostris, non quidem ut aqua diluens et retinens sordes, sed ueluti solis radius desiccans et retinens puritatem.
Sicut autem sol quantum in se est omnia equaliter illuminat, tamen non omnia equaliter ab eo illuminantur propter diuersitatem recipiencium lumen, ita Christus, quantum in se est, radios gracie sue omnibus equaliter offert, iuxta illud Sapiencie: Pusillum et magnum ipse fecit, et equaliter est illi cura de omnibus. Non tamen omnes equaliter luce gracie illustrantur. Vnde Gregorius: Deus in se incommutabilis permanens, aliter atque aliter in cogitacione sentitur hominum, pro qualitate meritorum. Nam lux solis, cum nequaquam sibimet sit dissimilis, infirmis oculis aspera, sanis autem oculis lenis uidetur, eorum mutacione, non sua. Deus enim solem suum oriri facit super bonos et malos, sed malis non prodest, quia ceci sunt uel oculos claudunt. Et Augustinus ait: Manet dissimilitudo passorum eciam in similitudine passionum. Tantum interest non qualia, sed qualis quisque paciatur. Nam pari motu exagitatum et exhalat horribiliter cenum et suauiter nagrat unguentum.
Hoc igitur sole quidam illuminantur, quidam uicio suo excecantur. Nam sol qui album reddit lintheamen, nigram facit lotricem. Vnde Augustinus: Veritas in se manens nec proficit cum plus a nobis uidetur nec deficit cum minus, sed integra et incorrupta, et conuersos letificat lumine et aduersos punit cecitate. Sicut autem idem sol diuersis modis afficit, ita idem ignis gehennalis. Vnde Gregorius: Vna est gehenna que afficit, et tamen non omnes una qualitate comburit quia quod hic agit dispar ualitudo corporum, hoc illic exhibet dispar causa meritorum. Sicut autem rosa a sole inflammatur et omnem colorem suum recipit ab eo, ita uir iustus a Christo.
Ex hoc sole tres radii ad nos mittuntur, dum tribuit nobis odium preteritorum malorum, contemptum presencium bonorum et desiderium futurorum. Radii autem subtrahuntur dum nubes interponitur. Vnde Apostolus ad Ephesios: Sol non occidat super iracundiam uestram, dum enim ire permanentis nebula consurgit, sol celestis radios suos subtrahit. Teste utique Philosopho: Vinculis paciencie ligandi sunt impetus animi et ire.
De hoc sole dicitur in Ecclesiastico: Sol in conspectu annuncians in exitu. Nam sicut sol in ortu annunciat diem, in occasu noctem, ita Christus in aspectu, id est in presencia incarnacionis, annunciauit regnum Dei; in exitu autem, id est in fine mundi, annunciabit noctem malis quando dicet: Ite maledicti in ignem eternum. Et subditur: Vas ammirabile opus Excelsi, quod refertur ad eius humanitatem, in qua factus est triclinium tocius Trinitatis. In meridiano exurit terram, quia igne caritatis omnem terrenitatem in sanctis suis consumit, custodiens fornacem in operibus ardoris, id est amorem in nobis, dum attendimus opera caritatis illius. Et iterum subdit: Tripliciter sol exurens montes, dum attendimus opera potencie eius, sapiencie et benignitatis, uel tripliciter, id est contricione, confessione et satisfacione. Hic autem sol aliquando refulget in templo, aliquando in facie, aliquando in clipeos aureos: in templo cordis per consciencie puritatem, in facie honeste conuersacionis per manifestam religionem, in clipeos aureos per paciencie uirtutem. Hic igitur sol iusticie uarios habet effectus, et diuersos ex se radios emittit. Ipse quidem amat ut caritas, instruit ut ueritas, sedet ut equitas, dominatur ut maiestas, regit ut princeps et principium, tuetur ut salus, operatur ut uirtus, assistit ut pietas, illuminat ut lux. Et prima ad Corinthios, Apostolus ait: Qui factus est nobis sapiencia, iusticia, et sanctificacio et redempcio: sapiencia per mentis illuminacionem; iusticia per bonam operacionem; sanctificacio per baptismum; redempcio per passionem. In hoc autem sole attenditur calor et splendor. Calor, id est feruor caritatis, dum enim exinaniuit se formam serui accipiens; liquefactum est manna ad calorem solis, id est ad feruorem dilectionis quam ad nos habuit. Splendor dum mulier lucernam accendit et domum euertit. Mulier dicitur propter compassionis lenitatem. Vnde in Ecclesiastico: Si non est mulier, ingemiscit eger. Euertitur domus dum racio, que fuerat inferius sensualitati, superponitur, iuxta illud in Prouerbiis: Verte impios, et non erunt.
Sicut autem in radiis solaribus athomi uidentur, ita sancti, hoc sole illuminati, defectus suos et eciam minuta uenialia deprehendunt. Vnde Gregorius: Viri sancti quo apud Deum alcius uirtutum dignitate proficiunt, eo subtilius indignos se esse deprehendunt. Nam quisquis ueri solis radiis tangitur, sua illi manifestius tortitudo monstratur. Christus igitur uerus sol et uerus dies, immo uerus meridies, de quo Bernardus: O uere meridies, plenitudo feruoris et lucis, solis stacio, umbrarum exterminacio, exsiccacio paludum, fetorum depulsio!
Sol viri sancti et maxime prelati. Sed et nomine solis aliquando designantur uiri sancti, et maxime prelati, qui tamquam maiora luminaria ad subditos et minores lumen transmittunt docendo et exemplum bonum prebendo. Maiores igitur et perfecti dicuntur sol, iuxta illud: Tu fabricatus es auroram et solem, id est inicium et perfectionem. De hoc sole in Apocalypsi dicitur: Factus est sol ut saccus cilicinus, id est fulgens uita sanctorum doctorum reprobis aspera et despecta uidetur. Et lob ait: Qui precipit soli, et non oritur; ludee enim solem oriri uoluit, a qua peccatis eius exigentibus predicatores auertit. Et in Apocalypsi dicitur quod: Quartus angelus in sole phialam effudit, quia supplicia persecucionis uiris sapiencia splendentibus irroganda predixit. Maiores enim magis temptari et affligi permittuntur, et maiores arbores maiori uento impelluntur. Vnde III Regum dicitur: Non pugnabitis contra minorem, aut maiorem nisi contra regem Israhel. Teste utique Abbacuc: Incrassata est pars eius, et cibus eius electus. Sol igitur dicitur prelatus, calidus sancta conuersacione, rotundus perfectione, clarus in se sciencia, splendidus aliis doctrina, ita quidem alios illuminat ut lumen in se retineat. Vnde Augustinus: Reddendo uacuatur pecunia, gracia autem et habendo soluitur et soluendo retinetur. Bonus autem prelatus epulatur cotidie splendide; epulatur quanlum ad interiorem consciencie delectacionem, splendide quantum ad exteriorem exempli illuminacionem.
Sol vita contemplativa, lvna activa, et qvod activa precedit contemplativam. Quandoque per solem intelligitur uita contemplatiua, sicut per lunam actiua, que ex temptacionibus contrahit maculam. Vnde lob: Si dormiero, dicam: Quando consurgam ? Et rursum exspectabo uesperam, postquam scilicet consurgam de contemplatiua ad actiuam, exspectabo temptacionis uesperam. Hee autem due uite placent Deo, quod significatum est per Ruth, qua extendente pallium et tenente utraque manu, id est manu dextera contemplatiue et sinistra actiue, dum extendit pallium caritatis proficiendo et tenet perseuerando. Boos enim, id est Christus, sex modios ordei illi dedit. Per hoc enim perfectio humilium operum datur anime fideli. Per senarium perfectio, per ordeum humilitas designatur. Oportet autem animam ualde humiliari, et prius in operibus actiue excerceri, antequam a pedibus actiue transeat ad osculum contemplatiue, id est ab osculo pedum ad osculum oris. Vnde: Et Rebecca accedens ad Isaac, prius de camelo descendit, per humilitatem et teristrum uerecundie inter ipsam et Isaac posuit, et tamen per medium teristrum quasi occulte et uerecunde respicit eum. Isaac autem postmodum in domum suam ducit eam et eius delectatur amplexibus per contemplacionem. Pari modo Hester, appropinquans et intuens Assuerum, collabitur et concutitur tremore et pre uerecundia rubore suffunditur, et ob hoc rex Assuerus, id est rex beatus, ei blanditur et ipsam per contemplacionem amplexatur.
Prius igitur germinat terra et postea fiunt luminaria, ut per bona opera actiue ueniamus ad splendorem contemplatiue. Vnde lob: Antequam commedam suspiro. Sancti enim prius gemitu tribulacionis afficiuntur et postea contemplacionis iocunditate recreantur. Sicut igitur sol, id est luminare maius, dicitur uita contemplatiua, ita luna, id est luminare minus, dicitur uita actiua, que non caret macula eo quod puluis uenialium contrahatur, iuxta illud in Canticis: Laui pedes meos, quomodo inquinabo eos; uel macula nigra in luna nocturna sollicitudines et labores actiue. Vnde lob: Noctes laboriosas enumeraui michi. Expedit tamen propter proximos aliquando descendere a puritate contemplacionis ad labores actionis. Vnde Moysi dictum est: Quid clamas ad me ? Loquere filiis Israhel, clamor ad oracionem, locucio pertinet ad predicacionem siue ad actiuam uitam. Vnde de Abraham legimus in Genesi quod dimisit azinum ad pedem montis, quia post celsitudinem contemplatiue oportet redire ad azinum, id est ad labores et opera actiue. Exspectat autem seruus Abrahe, id est sensualitas, ad pedem montis, quia altitudinem contemplacionis non ascendit.
Luna fama boni operis, lvna mvndvs variabilis. - Aliquando luna dicitur fama boni operis que lucet in nocte huius seculi. Iob: Si uidi lunam incedentem clare, quasi dicat: Laudes proprias non attendi. Luna autem quandoque dicitur mundus uariabilis et defectiuus. Vnde in Apocalypsi dicitur quod mulier amicta sole, id est Ecclesia, sole iuslicie exornala lunam habet sub pedibus, quia mundum defectiuum uilipendit et conculcal. Et de filiis Israhel dicitur quod luna incipiente decrescere, exierunt de Egipto. In hiis enim qui a peccatis tenebrosis exeunt, decrescit amor mundanus. In phase autem, id est in transitu, exierunt, quia debent se reputare aduenas et peregrinos. Luna mvtabilitas stvltorvm. Per lunam autem aliquando designatur mutabilitas stultorum. Vnde in Ecclesiastico: Stultus ut luna mutatur. Luna enim ex aduerso solem respicit et ei opponitur, ut eclipsim paciatur; uaga est et mendica, mutuans lucem a sole prope terram et inter planetas maculosa. Hii sunt uagi et inconstantes qui aduersantur ueritati, et maxime heretici qui mendicant auctoritates Sacre Scripture, quibus abutuntur maculosi et terrena diligentes. Bernardus: Mutuatum lumen numquam in eodem permanet statu, sed crescit, deficit, attenuatur, et annichilatur et penitus non comparet. Sic qui consciencias suas in aliis labiis posuerunt, modo magni, modo parui sunt, modo nulli, secundum quod adulancium linguis uel uituperare placuerit, uel laudare. De huius lune splendore in Parabolis dicitur: Lucerna impiorum peccatum, quod intelligitur non solum de hiis qui lucent in apparencia per ipocrisim et ostentacionem uanitatis, sed insuper de hiis qui epulantur cotidie splendide, qui delectantur non solum in gustu, sed in uisu, in superfluitate scilicet luminarium uasorum argenteorum et aureorum. Vbi autem est mensa et candelabrum, et non propiciatorium, id est misericordia erga pauperes, non est tabernaculum Dei...
Luna vetvs testamentvm, Sol novvm. - Christus lvminare maivs, Moyses minvs lvminare. Maius lvminare maiores doctores, minvs minores doctores. Quandoque autem luna dicitur Vetus Testamentum, id est luminare minus quod preest nocti, quia datum fuit populo carnali, et non habet lumen nisi a sole Noui Testamenti. Hec autem luminaria diuidunt inter diem et noctem, quia inter bonum et malum docent nos habere distanciam. Sol autem dicitur luminare maius quod preest diei, id est Nouum Testamentum quod datum est populo spirituali, iuxta illud: Dies diei eructat uerbum, et nox nocti indicat scienciam, quod eciam de Christo et Moyse potest intelligi. Christus enim luminare maius prefuit spiritualiter populo Christianorum sub gracia, et Moyses tamquam minus luminare populo ludeorum sub lege. Per maius eciam luminare maiores doctores, per minus minores qui lucent in firmamento Sacre Scripture, non sub modio commodi temporalis, uel sub lecto carnalis uoluptatis, uel sub sacco cilicino, id est sub horrore peccati, secundum illud quod dicitur in Apocalypsi: Sol factus est quasi saccus cilicinus. Hii autem sunt sub firmamento Scripturarum non supra, iuxta illud ad Romanos: Non plus sapere quam oportet sapere. Sol maivs lvminare principatvs ecclesie, minvs principatvs secvlaris. Sol insuper, id est principatus Ecclesie, tamquam luminare maius preest diei, id est spiritualibus. Luna, id est principatus secularis, preest nocti, id est terrenis. Luna lumen habet a sole, sic principatus secularis a principatu Ecclesie. De hiis loel ait: Sol conuertetur in tenebras, et luna in sanguinem, quod fit dum prelati obscurantur et principes seculares in sanguinem homicidii et rapine conuenuntur.
Sol Christus. Luna mater eivs. Stelle alii sancti. Sol insvper spiritvs sapiencie. Luna spiritus intelligencie. Stelle spiritvs sciencie. - Fecit igitur Deus tria luminaria, id est solem, lunam et stellas. Per solem autem potest intelligi Christus; per lunam Virgo Maria, que illuminatur a sole iusticie, et sicut luna propinquior est terre ceteris luminaribus, ita ipsa propinquior terrenis per uirtutem compassionis; per stellas autem ceteri sancti designantur. Per solem eciam, id est luminare maius, intelligitur sapiencia qua Deus cognoscitur et diligitur. Per luminare minus, id est per lunam, spiritus intellectus quo inuisibilia sub Deo comprehenduntur; per stellas, spiritus sciencie per quam temporalia bene amministrantur. Sed diabolus hec luminaria extinguit in homine dum sapiencia in obliuionem Dei, intellectus in ignoranciam, usus creaturarum in abusum conuertitur. Quandoque autem diabolus stella dicitur. Vnde de Lucifero in Apocalypsi dicitur: Stella magna cecidit de celo tamquam facula ardens. Magna per nocendi potestatem, ardens per inuidiam, stella per falsum et simulatum splendorem quia transfigurat se in Angelum lucis, persuadens malum sub specie boni, sicut primis parentibus, ut pomum uetitum commederent, promisit diuinitatem; uel quando maius malum facit estimari minus, sicut legimus de leppte, qui ne uotum frangeret filiam interfecit.

SERMOCINATIO (dialogus):

SIGNIFICATIO (enphasis):

SIMILITUDO: - eikon - simile - comparatio.

SLOGAN

SOLLEMNITAS

SOPHISMA - ratiocinatio falso logica.

SPECULA: peculiariter Speculum (it.: specchio) saec. VII-XV rerum collectio habetur spectantium sive libros vel registra civilium documentorum sive litterarios tractatus ad docendum vel monendum in promptu. Speculum parvulorum auctore Autperto (s.VIII), dilucidat Apocalypsim ad discipulos fere litterarum nescios, sed dilucide, abundanter et ordinate. Item Speculum iudiciale, leges procedendi colligit in causis civilibus et ecclesiasticis, anno fere 1271 auctore iurisperito francogallico Gulielmo Durante, clarrissimus qui factus est nomine speculator. Speculum regum auctore Godfrido Viterbensi (s.XII), versibus exponit complexis brevem humani generis historiam (sacram). At Speculum mundi auctore Vincentio a Beauvais (+1250), maximum generis habetur opus divisum in speculum naturale (trivium et quadrivium), speculum historiale (epitome historica ab Adamo ad Fridericum II), speculum doctrinale (res et didacticae monitiones). Fortuna maxima s.XIV discipulos et doctos impulerunt ut adderent speculum morale philosofice et ethice.

STATUS: de statibus rhetoricis graecis et latinis non facile est loqui. Stasis habetur causae, an vera sit, hypothesis (status causae), an recte definiatur (status definitionis), quae sint qualitates causae (status qualitatis, an iudices apti sint (status recusationis).
Condicio formalis necessaria causae multiplex et multipliciter abunde illustratur in litteris. Controversia vincit si accusator extet, qui crimen illustret et criminosum defendat, si defensor repellat accusationes, si iudex sententiam dicat. Rhetores maxime exercebantur casibus asystatis, id est causis inconsistentibus. Status ad mentem non tantum ad genus iudiciale spectabant, sed etiam ad genus deliberativum et ad genus demonstrativum, id est requirebat proprietatem certam alterius partis etiam in genere epidictico et deliberativo. Disputabatur utrum 'status' applicari possent sive ad 'quaestiones infinitas', generales, sive ad 'quaestiones finitas', particulares et determinatas, vel ad has finitas tantum. Sed quaestiones infinitae esse poterant theoricae, quae recipiunt status, et practicae, quae ad mentem quorundam, exemptae sunt. Diversae quaestiones in eadem causa inveniri possunt, quia non omnes causae sunt simplices, id est de una tantum quaestione. In causis ergo complexis quaerebant utrum vari status independentes sint inter se an hierarchica necessitudo creatur inter status 'principales' et status 'incidentes'. Docebatur 'status rationales' esse coniecturas, definitiones, qualitates, translationes; status autem 'legales' esse scriptum et voluntatem, leges contrarias, ambiguitatem, ratiocinationem. Rhetorum scholae cum non eandem haberent doctrinam de statibus, maximum momentum tribuebant 'inventioni'.

STILUS - graphium - ligneum indicat instrumentum, vel ferreum vel alius materiae, acuminatum, quod saepissime ponitur ut instrumentum scripturae, ferreo vel aeneo, quo in tabulis ceratis veteres scribere solebant. - Metonymice stilus exercitationem scribendi significat, ac denique ipsam scriptionis formam, genus dicendi et scribendi, elocutionis rationem. Stilus est ergo disciplina, non certis finibus circumscripta, et spectat dictiones, formas, morphologicas, syntacticas, thesaurum verborum, elocutionis rationem ut sermo venustior reddatur.
Stilus curialis sermo peculiaris est ad eloquentiam potius pertinens, cui innumeri fuerunt magistri, s.IX maximus Ioannes Diaconus Neapolitanus et Ioannes diaconus Romanus, propter fluentem et numerose cadentem semonem; s.XI-XII autem schola Casinensis cursu Leonino, id est Leonis I papae.
De stilis mediae quae dicitur aetatis, Ioannes de Garlandia, ex rhetoribus maximis (Anglus a. 1180-1258 c.), scripto Poetria nova, alte pervestigat et quattuor distinguit prosae solutae stilos, qui sunt:
romanus - ilarianus - tullianus - isidorianus
De romano, id est Curiae, et gregoriano, id est papae Gregorii VIII [Albertus de Morra + 1187], Ioannes scribit: Utuntur notarii domini pape, cardinalium, archiepiscoporum, episcoporum, et quedam alie curie. Cuius nota praecipua est cursus, clausulis et figuris ditatus rithmicicis certis, in fine uniuscuiusque syntacticae vel rithmicae periodi. Clausolae, quibus utitur Cicero, De oratore, quantitativae, innitebantur legibus metrorum propriis poetarum, cum clausulae medievales sint accentuativae, serie ditatae certa syllabarum tonicarum et non tonicarum in fine uniuscuiusque membri periodi. Notarii et cancellarii, curiae papae et imperatoris, necnon praedicatores in homiliis, in liturgicis orationibus, monaci quoque per Breviarium de dictamine, dictatores, in arte dictandi [epistolas], communem et fere canonicum reddiderunt per inventionem, cursum, colores, quattuor praecipue nominibus notae. Cursus
planus: + - / - + - (ésse vidétur)
tardus: + - / - + - - (ésse vidébitis)
velox: + - - / - - + - (saécula saeculórum)
trispondaicus: + - / - - + - (ésse videátur)
Cursus velox, elegantior habetur et in fine periodi pro ceteris adhibetur; tardus vel ecclesiasticus vel durus, in medio sententiae; Ilarianus ex auctore hymni Primo dierum omnium / quo mundus extat conditus, Ilarii Pictaviensis (315-376 ca.); de quo Ioannes: Propter sui nobilitatem apud multos est in usu; periodus serie infinita utitur segmentorum rithmicorum, eandem structuram hymni habentium, et quadrisyllabo clauditur plano:
+ - - + - + - -
- + - + - + - -
+ - + - - + - -
...............
- - + -
De tulliano Ioannes; vates prosayce scribentes et magistri in scolasticis dictaminibus, cuius nota non habet pedum cadentiam, sed tantum dictionum et sententiarum colorationes (figurae verbi et sententiae), ut in Rhetorica ad Herennium et in De inventione. Ex quo ornatus difficilis, modus gravis et authenticus, quaesita obscuritas, aut ornatus facilis, perspicuus.
Isidorianus demum, inest iam in Soliloquiis Augustini, habet finem lenem et consonantem; clausulae sunt pares in syllabis, et valde tribuit ad pietatem, ad laetitiam et ad intelligentiam. Coacervum praebet sententiarum similiter cadentium, eiusdem numeri syllabarum. Consonantiae in fine dictionum dicuntur leonitates a Leone Magno papa. Isocolia et homoioteleuton sunt notae peculiares una cum figuris anaphorae, allitterationis, antithesis, etymologiae, aequivocationis. Petrus Damiani, Albericus a Montecassino, Ugo Bononiensis, in Rationes dictandi prosaice [1119-1124]), Aquinas, genus extulerunt.

SUASORIA est exercitatio orationis deliberativae.

SUMMA compendium altissimum indicat tractatuum molis maioris de philosophia et omnium artium, theologiam et ius spectantium. Curat auctor praecipuarum rerum offerre notiones, nullis praetermissis, ceterisque minutioribus omissis. Summa Perusina, in Campania vel Latio exarata, congerit primos novem libros Codicis Iustiniani, de breviore fonte. Summa artis notariae Rolandini de' Passeggeri, s.XIII, Flos ultimarum voluntatum, congregat notiones potiores iuris hereditarii. Raimundus de Pennafort hispanus, Summa confessorum , institutus Bononiae, docte et horganice de penitentialibus docet iuridice et theologice. Etiam artes habent Summas dictaminum; Summa theologica et Summa contra gentes Aquinatis, praestant et erudizione et altissima theologica pervestigatione (+1274).

SYLLOGISMUS

SYNECDOCHES: - intellectio - est comprehensio rerum diversarum uno nomine; mortales pro homines; reditus ad tectum = domum (pars pro toto); meliores pedes = optimi lusores; manduco bovem = carnem bovinam (totum pro parte); quadrupes iratur = equus (genus pro specie).

SYNAESTHESIA - synaisthesis est perceptio simultanea diversorum sensuum, ut chromatismus notarum musicalium.

SYNONIMIA: