Index
A -- B -- C -- D -- E -- F -- G -- H -- I -- J -- K -- L -- M -- N -- O -- P -- Q -- R -- S -- T -- U -- V -- W -- X -- Y -- Z


LAPIDARII - de mineralibus, potissimum de margaritis, quibus peculiares virtutes tribuebant, vel symbola.

LATINITAS CHRISTIANA
Laudes -
Lavabo
Lectio
Lector
Littera (Epistola)
Litterarum relationes cum scientiis communicationis
Theoriae Definitio - Per saecula litterae dicta sunt omnia quae scripta sunt docte et pro doctis viris. Nostra autem aetate litterae habentur omnia quae finem artificiosum habeant, sive soluto sermone, sive metrico, quae sunt obiectum historicae quoque ordinationis systematicae et analysis criticae.
Huiusmodi sunt Litterae Graecae, Latinae, Mediaevales, Italicae, Anglicae, Humanisticae, Romanticae, Antiquae, Modernae, Coaevae, pro infantibus pueris. Litterae roseae fabulis romanticis et enarrationibus sensibus plenis replentur; Litterae nigrae habentur res omnes quae in bibliothecarum asservantur depositis, a doctis viris adhibitae at non editae; Litterae consummisticae habentur opera nullius fere artificiosi momenti, sed quibus favet plebs et vulgus.
Historia Litterarum evolutionem exponit criticam omnium operum Gentis vel Populi, auctores declarat et quod vitam spectat et quod aetatem et opera.
Litteras facere est ratio loquendi usitata nostra aetate et sensu pessimo ac fere contemptim iudicatur prolixus auctor vel loquax rhetor inania dicentes.
Litterae sunt quoque summa operum peculiarem scientiam spectantium, vel auctorem, vel opus, vel argumentum, atque nonnisi bliographia habentur.
Obiter dicendum est Litteras quoque haberi suammam qualitatum, notarum, posologiae pharmaci, quae scripta invenitur in foliis acclusis confectioni.
Functio litterarum - Theoria litterarum criticam praecedit quaerens quid sint et analysim, definitionem et interpretationem proponens operis cuiusque.
Aesthetica theoria generalis artis est, poetica autem respicit formam peculiarem, et theoria comunicationis diffuse rhetoricam litteras spectantem.
Instrumenta inventionis et compositionis, innixa linguistica, sociologia, anthropologia, psychologia, desiderant terminos technicos peculiares huiusmodi scientiarum, ut necessitudines solvant religionis, metaphysicae, et huiusmodi, exhibeatur econtra autonoma scientia spretis psychanaliticis pervestigationibus et marxisticis somniis.
Litterae procul dubio communicant aliquis sed communicant ambigue non univoca ratione. Textus ipse neque simplex est neque ad litteram intelligi potest. Est quidem apertus et fere universalis et ad quodcumque genus aptatus, sive poeticum, sive solutum, sive tragicum et huiusmodi. Est vivens et reviviscit quotiescumque pervestigatur, ditatur novis sensibus, dilectat coaevos cuiucumque aetatis.

LIBER GENEALOGUS chronographus anonimus De Genealogiis Patriarcharum vel Origo humani generis, perstringit generationes ab Adamo ad Christum, duce sacra scriptura canonica, interdum quoque apocrypha.

LIBER GRADUUM Collectio asceticorum sermonum eleganter siriace edita Evagrio fortasse Pontico auctore, vel monacho Ioanne Licopolitano vel eremita Filone. Saviente persecutione saec.IV aliquot auctor pingit rationes communionis cum Deo, cum extent iusti et perfecti

LIBER MONSTRORUM Collectio mithologica de occulto orbis tcrrarum situ, et tantae monstrorum genera credenda; I,8 De hypocentauris; 18 De harbosis homimbus; 22 De barbosis mulieribus; 23 De pigmeis. II,23 De helua quae abuit bina capita; 33 De tauris ignem flantibus.

LIBER ORATIONUM PSALMOGRAPHUS -

LIBER PONTIFICALIS (Gesta romanorum pontificum)

LICENTIA

LITANIA

LITOTES - imminutio verbi fortioris: res gestae non faciles; aliquantulum laboro.

LOCUS COMMUNIS - topos - est figura verbi, usitatum ab omnibus: qui potest plura potest minus; est figura sententiae per analogiam, per auctoritatem; est figura interrogationis typica ad invenienda argumenta.

LOGIA

LUDI SCAENICI