PARABOLA
Cicero verbum graecum parabolh/ vertit conlatio, similitudo (De inv. I,30,49). Aristoteles (Rhet. II,20), distinguit a fabula, quae oratoris est inventio ad captandum consensum. In NT autem saepe invenitur et multiplicem sensum insinuat verbi hebraici. mashal (aram. mathla): sententia sollemnis aenigmatica, consilium, eventus peculiaris, metaphora, brevis imago, comparatio, analogia, narratio. In Hbr 9,9; 11,19 valet symbolum, alibi paroimi/a, id est (Jo 10,6) proverbium (2 Pt 2,22), vel sermo aenigmaticus (Jo 16,25.29). Vulgo valet ut metaphora vel similitudo ex natura vel ex vita ad monendum.
PARADOXON - inopinatum est id quod contra communem sensum dicitur.
PARALLELISMUS concinnitas: "cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valetudine"
PARISOSIS aequilibrium rhythmicum duorum membrorum.
PARONOMASIA, etymologia, verborum ludus, adnominatio, est figura ponens verba similia sed contrarii sensus: Invisibilis est, etsi videatur [+ antithesis]; Inaestimabilis est, etsi humanis sensibus aestimetur (it. traduttore traditore; chi dice donna dice danno).
PASTORALE - genus idilliacum naturale, quod peculiare pastoribus putabatur; Theocritus et Vergilius maximi generis poetae habebantur. Apud christianos neglectus in poesi Augustinus primas partes tribuit in sermone de pastoribus et Gregorius Regulam pastoralem donavit Ecclesiae rectoribus.
PATHOS - passio est innixio in sensibus ad movendum.
PERIPHRASIS - circuitio - est figura quae multis verbis dicit verbum unum: pulchra regio = Italia
PERISSOLOGIA est iteratio supervanea eiusdem sententiae aliis verbis.
PERMISSIO (concessio):
PERMUTATIO (allegoria):
PERORATIO - epilogos - est finis sermonis qui eum breviat appellationibus ad pathos ed ad pietatem.
PERSONIFICATIO prosopopea
PETITIO principii est sophisma quod suscipit thesim quin probet.
PLANCTUS - it. «compianto», gr. epitaphion, «lamentatio» Ieremiae, «threnoi» Simonidis, Pergama flere volo Ildeberti, «Planctus» de morte Ectoris, fabulae funeraticiae, saepe ad theatra spectant, et formam dialogi habent.
«Planctus Mariae», planctus Magdalenae Iacoponi Tudertini, et similes liturgicum usum resonant.POEMA - significationes multiplices induit, in regione litterarum, ioci, figurae
POLIPTOTO - cui dicam, quem invocabo, de qua re loquendum est. Idem verbum in formis declinationis aliis.
PRAECISIO (reticentia vel aposiopesis)
PRAECONIUM - lyrica exaltatio personae vel eventus vel mysterii. Praeconium Paschale liturgicum antecellit cetera et in cantu motus spiritus excitat: "1.Exsultet jam angelica turba caelorum: exsultent divina mysteria: et pro tanti Regis victoria tuba insonet salutaris. 2.Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus: et aeterni Regis splendore illustrata, totius orbis se sentiat amisisse caliginem. 3.Laetetur et mater Eeelesia, tanti luminis adornata fulgoribus: et magnis populorum vocibus haec aula resultet. 4.Quapropter astantes vos, fratres carissimi, ad tam miram hujus sancti luminis claritatem, una mecum, quaeso, Dei omnipotentis misericordiam invocate. 5.Ut, qui me non meis meritis intra Levitarum numerum dignatus est aggregare: luminis sui claritatem infundens, cerei hujus laudem implere perficiat".
Sequitur praefatio iisdem lyricis motibus ditata:
Vere dignum et justum est, invisibilem Deum Patrem omnipotentem Filiumque ejus unigenitum, Dominum nostrum Iesum Christum, toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare.
Qui pro nobis aeterno Patri Adae debitum solvit: et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit.
Haec sunt enim festa paschalia, in quibus verus ille Agnus occiditur, cujus sanguine postes fidelium consecrantur. Haec nox est, in qua primum patres nostros, filios Israel eductos de Aegypto, Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti. Haec igitur nox est, quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit. Haec nox est, quae hodie per universum mundum in Christo credentes, a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos, reddit gratiae, sociat sanctitati. Haec nox est, in qua, destructis vinculis mortis, Christus ab inferis victor ascendit.
Nihil enim nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset.
O mira circa nos tuae pietatis dignatio! O inaestimabilis dilectio caritatis: ut servum redimeres, Filium tradidisti! O certe necessarium Adae peccatum, quod Christi morte deletum est. O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem!
O vere beata nox, quae sola meruit scire tempus et horam, in qua Christus ab inferis resurrexit! Haec nox est, de qua scriptum est: Et nox sicut dies illuminabitur: Et nox illuminatio mea in deliciis meis. Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera, culpas lavat: et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam. Fugat odia, concordiam parat et curvat imperia.
In hujus igitur noctis gratia, suscipe, sancte Pater, incensi hujus sacrificium vespertinum: quod tibi in hac Cerei oblatione sollemni, per ministrorum manus de operibus apum, sacrosancta reddit Ecclesia".PRAEFATIO - Proxima magis sunt paganorum rhetorum modulis eucharisticae preces, praefationes, canon Missae. Praefationes multiplices dicuntur ante Canonem missae, in fontis benedictione, in oleorum benedictione.
PRAESUMPTIO - est figura quae proclamat verum esse id quod dicitur usque ad contrariam probationem: Omnis homo praesumitur esse innocens donec damnetur.
PRAETERITIO est figura quae ponit in lucem rem silens de eadem: Cur loquam de caritate erga patriam? Non loquar verum de caritate erga patriam.
PREX eucharistica
PRIVILEGIA sunt acta sollemnissima Summorum Pontificum, quibus conceditur, promittitur, confirmatur immunitas vel possessio ecclesiastica. Plerumque a verbis ''in perpetuum'' incipiunt. Privilegiis delapsis, omnia eiusmodi documenta sollemnia nomine Litterarum comprehenduntur.
PROLEPSIS - occupatio - est figura quae praenuntiat quod dicturum est: Dicet quispiam quod...
PROLOGVS -
PRONOMINATIO (antonomasia):
PRONUNTIATIO: ''Ex rerum et verborum dignitate vocis et corporis moderatio'' (CIC.).
PROOEMIUM -
PROSOPOPEA est personificatio rei vel ideae: ecclesia loquitur tibi et hortatur...
PROTREPTICON - Sermo protrepticus christianus plurimos habet fines. Inter quos princeps est convertere ad christianam religionem. Hac ratione idem est ac ars utendi sermonis ad persuadendum. Qua christiani auctores procul dubio maximi fuerunt coram Latinis at fere nullam habuerunt vim coram hellenistica rhetorica. Primum Evangelium Ioannis finem suum declarat, quem ceteri secuti sunt auctores.
«PROVERBIA» -
PSOGOS - genus epidicticum, laudatio et vituperatio.