GENERA LITTERARIA
Notio auctorem habet Platonem, qui voluit in ordinem ponere opera litteraria ratione habita rei et formae.
Qui distinxit, quoad rem, genus serium (epos, tragedia) a faceto (comoedia, iambi); quoad rationem repraesentandi, genus mimeticum vel dramaticum (tragoedia, comedia), expositivum vel narrativum (dityrambus et nomos, quae lyrica habebantur) et genus mixtum (epopea).
Ordo declarat hierarchiam valorum, innixam in notione artis utpote mimesis et in gradu passionis (pathos), quam opus suscitat in lectore vel spectatore.
Primum locum habent hymni in honorem deorum et heroum, sequuntur poemata epica, trtium locum habent drama, quod propter fortes sensus emotivos, reicitur ut corruptor animorum et morum.
Maximum influxum dedit Poetica Aristotele, quae ordinavit litteras in dramaticas et narrativas.
Contra schema platonicum, dramaticam formam magis perfectam carminum habet, quia apta est ad sublimandos sensus et passiones per catarsim.
Tragediae notas docet esse rem sublimem et moralem, successionem partium, unitatem actionis, tacens de generibus et legibus.
Econtra peripatetici et philologi alexandrini genera et leges statuerunt prohibentes commixtionem formarum poeticarum diversarum, et stauentes genri cuique certas res et usus linguisticos, metricos, stilisticos, itaque ordinaverunt genera, quae a Romanis in Orati opere, Ars poetica et in opere Institutio oratoria Quintiliani, ad ynthesim elata sunt.
Aetate quae dicitur Media plures innovationes in ordine aristotelico insertae sunt (chanson de geste, sacra repraesentatio, visio), quae extra classicum ordinem erant, sed genera eadem manserunt: - tragoedia, tragico epilogo et sermone sublimi; - comoedia, laeto epilogo et sermone humili; - elegia, sensibus tristibus.
In aevo renatarum litterarum Poetica Aristotelis facta est fere Biblia apud theoricos et tractatuum auctores, qui rigidas fecerunt notas Aristotelis, quasi leges severas poetarum et auctorum additis inumeris specificationibus: unitati actionis addita est a Scaligero unitas temporis et a Castelvetro unitas loci. Bipartitio dramatici et narrativi generis facta est tripartitio generis epici, dramatici et lyrici; additum est drama pastorale, tragicomoedia, poema equestre, melodrama.
Lex triumphavit et esthetica innixa in notione imitationis.
Exeunte saeculo XVI Giordano Bruno docuit tot esse genera quot poetas sed genera numquam mortua sunt, quin omnes venerabantur variis ac novis rationibus et causis.
B. Croce primus nostra aetate genera confutavit semel pro semper ac respuit artificiositatem habens puram intuitionem ac actum individuum, non iterabilem, non divisibilem.
Ita genera nonnisi meri pseudoconceptus habebantur, et schema utile sine valore historico vel gnoseologico.
Hodie genera non videntur definienda vel ordinanda, sed pervestiganda ad intellegendam eorum functionem historicam, licet critica sociologica ea habeat medium necessarium inter opus et destinatarium, inter auctorem et ambitum socialem et aoeconomicum.
Structuralistae et semiologi pervestigant generum vincula inter opus et systema litterarium notantes selectiones quas opus artificiosum operatur prae lege.
Nihil dixit antiquitas de genere hagiographico, apocalyptico, de catenis, de centonibus, commentariis, de genere conflictus, de enigmate, de exemplis, fabulis, glossis, itinerariis, de mimo, de mirabilibus, de planctu, de proverbiis, fabulis romanicis, visionibus.
Nova sunt Ars dictandi, Ars moriendi, Auctoritates, Biblia pauperum, bestiarii, Comedia elegiaca, herbarii, lapidarii, libri liturgici, Ludi scaenici, Specula, Summae.
Rhetorica antiquorum ordinat genera hierarchice, veluti societas, et rationes loquendi in tragoedia et epica sunt heroum et honestiorum, cum in comedia appaenat classes sociales mediae et satura cum atellanis sint vulgi et repraesentent vitam quotidianam.
Genus est institutio et postulat inventorem, cum christianum genus fere anonymum sit et liberum: evangelia, Acta, Passiones.
[nota: L.E. Rossi, I generi letterari e le loro leggi scritte e non scritte nelle letterature classiche: BICS 18(1971)2; - I generi letterari nella patristica: Augustinianum 14 (1974) 381-699 [P. Siniscalco].]
Genera classica et christiana distinguntur propter rei novitatem sed continuantur propter artem tecnnicam generis: epos heroum vel didacticum sequuntur acta martyrum et poematia; lyricam monodicam, choralem, elegiacam, iambicam, sequuntur carmina et hymni; item tragoediam, comoediam, satyram, sequtur paraphrasis; genus oratorium sequuntur homiliae et sermones; sumbouleutiko/n - deliberativum sequuntur canones conciliorum; dikaniko/n - iudiciale item canones; e)pideiktiko/n - demonstrativum sequitur cathechesis; demum i(stori/a ut quartum genus oratorium sequuntur chronica et historiae; philosophia et mythologia cedunt exegesi; et genus didascalicum scientia; epistulis litterae.
GLOSSA
GRADATIO -
GRAECISMI - Romanum praecoca, dividere expeditum, stupuere... novam... ingenium; per ubique orbis, regnare primus, maiorem ambitum terra cassa, metatio... totum versiforme est; cataclista, conchylium, patagium, syrma, philyra, multa dicendum fait; endromis, synthesis, telinum, &ciria, episaynium, crepidam aeratus Tyrium calciari, Sardanapallum tacendum est. omnia candidatum; catharticum; sermone me suasisti.
GROSSATORES litteras grossas, redactas in grossam litteram, recognitas et adprobatas, amplificabant optimaque induebant forma.